monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 115
{LXII} Pirorum omnium cibus, etiam valentibus onerosus, aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecumque vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis atque fungsi pelluntque pondere et pugnante suco. -